Advisors       Accountants       Auditors
Test 1 FR
17/05/2011
Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear misericordias tuas super me. perfundantur ossa mea dilectione tua, et dicant: Domine, quis similis tibi? dirrupisti vincula mea: sacrificem tibi sacrificium laudis. quomodo dirrupisti ea, narrabo, et dicent omnes, qui adorant te, cum audient haec: Benedictus dominus in caelo et in terra; magnum et mirabile nomen eius. inhaeserant praecordiis meis verba tua.

Et undique circumvallabar abs te. de vita tua aeterna certus eram, quamvis eam in aenigmate et quasi per speculum videram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te.


Retour

© MVP   Disclaimer   Sitemap